monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 1
Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum . Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit . Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Aegypto expeditos , sive, ut putavit, extorres , in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.